De discipulis Iudaeicis inde a medio saec. XIX ad "imperii tertii" aetatem in nostro gymnasio versatis

Cursus seminarius anni 2012-13 regentibus magistris von Offenberg et Doctore Kreutz fortunas et vicissitudines discipulorum Iudaeicorum gymnasii Caroli-Fridericiani pervestigavit et in unum documentum collegit, quod hic invenietis.

Conspectus historicus

1664 Paedagogium reformatum conditur - prima Manhemii schola Latina - a principe electore Carolo Ludovico
1700 Paedagogium iterum ex integro conditur post urbem bello successionis Aurelianensis destructam
1711 Gymnasium Lutheranum conditur a conventu Lutherano
1720 Gymnasium Iesuitarum ab Electore Carolo Philippo conditur
1730-1734 Collegii aedificium inter Palatium partem occidentalem et ecclesiam Iesuitarum exstruitur
1738 Gymnasii Iesuitarum aedificium in "calle frigida" ("Kalte Gass") iuxta chorum ecclesiae Iesuitarum aedificatur
1750 Cassa Pia ad usum discipulorum pauperum apud gymnasium Iesuitarum instituitur; quae "Cassa" sub forma bibliothecae librorum institutionis usque post finem belli omnium gentium secundum permansit
1795 Turbis post res in Francogallia novatas ingruentibus gymnasia Manhemiensia de statu suo declinant
1803 Palatinatus Rheni dissolvitur - Manhemium sub dicionem Badeniae venit
1807 10.11.1807: "Lyceum confoederatum Archiducale" ex tribus singularum confessionum gymnasiis formatur iussu Archiducis Caroli Friderici Badensis
1872 Lyceum nunc "Gymnasium Archiducale" nominatur, classes ordine inverso numerantur a "sexta" ad "primam" (VI-I)
1896-1899 Aedificium scholae hodiernum exstruitur
1902 Septem puellis in classem sextam admissis pueri puellaeque una educari incipiunt
1907 31.07.1907: Anniversariis centesimis confoederati Lycei celebratis scholae titulus inditur "gymnasii Archiducalis Caroli-Fridericiani"
1943 Gradus iuniores migrare coguntur in Herrenwies et Buchheim
1945 12.12.1945: Institutiones in aedibus ex dodrante destructis resumuntur
1950 Aedes in formam priorem refectae
1962-1963 Renovatio generalis addita tabulatione
1974-1975 Schola experimento scholastico totius pagi interest, quibus ultimi biennii cursus reformati experimentum capitur
1978 Ultimi biennii cursus reformatus ab omnibus scholis adoptatur
1984 Cursus studiorum linguarum recentiorum instituitur
1996 Cursus studiorum physicus supervenit
1998 Curriculum octo annorum instituitur
2003 Gymnasium Europaeum humanius instituitur una cum lingua Hispanica quarto loco eligenda
2006 Discipuli ingeniosiores ratione nobis propria seorsum foventur
2007 Anniversaria ducentesima Lycei Archiducalis confoederati celebrantur
2006/07 Conclavia 304 et 309 instrumentis ad experimenta aptis exornantur, ut nova ibi disciplina Physicae Technologiaeque (NWT) doceri possit
2009 Petitio tituli scholae apertae integris diebus docentis secundum examplar pagi Badeni-Wurttembergensis facta
2013 Cursus ad maturitatem novem annorum denuo praebetur