Latine - Anglice - Scientiae naturales (- Hispanice)
Scientiarum naturalium cursus, quo duae linguae (Latina et Anglica) docentur, aptissimus est eis discipulis, qui sollertius quaestiones naturales rimari cupiunt:
- A lingua Latina incipimus, cui supervenit quattuor horarum institutio Anglicae linguae.
- Linguae Anglicae institutio scholis primariis coepta continuatur.
- Linguae Hispanicae institutio gradu decimo addi potest.
Loco tertiae quartaeque linguae hoc in cursu institutio scientiarum naturalium est, quae doctrinae conversionem in usum magna ex parte spectat (tirociniis scilicet). Cursum hunc constituit disciplina scientiarum naturalium et artium utilium (NWT), quam gradu octavo quattuor horis docendam discipuli eligunt. Qua disciplina maxime fundamentum paratur, quo nixi vitae hodiernae artes, quae plurimis modis conformanur scientiis naturalibus, melius intelligere et iudicare possint discipuli. Experimentis autem plurimis peragendis discipuli mature usum rationum et viarum scientiarum hodiernarum, ut sunt Biologia, Chymica, Physica, exercent.
Etiam huius cursus discipuli linguam Hispanicam gradu decimo adoptare possunt. Quae lingua, quae in commerciis inter gentes conciliandis magni momenti est, matri Latinae arcte coniuncta est. et linguae Anglicae in negotiis publicis plerumque regnanti auxiliatur. Qua adiecta cursus scientiarum naturalium integratur; nam in studiis scientiarum totius mundi item atque in negotiationibus inter gentes colendis linguarum recentiorum cognitio iam dudum necessaria habetur.