Quid velimus

Cordi est nobis ut discipuli nostri se partem esse gymnasii Caroli-Fridericiani sentiant hancque vere suamscholam esse autument; itaque mensuram modumque humano animo aptum servare volumus scholam nostram, in qua unus alterum, quatenus fieri potest, noverit fidesque sit mutua inter discipulos, parentes, magistros. Discendo enim gaudere apud Caroli-Fridericianum et licet et oportet. Ceterum educatione liberali studiisque humanioribus cogitandi iudicandique acumen iuvenibus augere studemus, ut et suae potestatis fiant cives et ampliora ingeniorum opera praestare possint, inter se cum reverentia amicitias colentes et observantes erga alios officia debita.

 

Maxime autem id animo fixum tenemus, ut uniuscuiusque discipuli indolem propriam tueamur et quibusvis difficultatibus laborantes adiuvemus. Altercationes autem amice, aperte, pacifice, sollicite  aequis condicionibus et tranquillis animis dirimere cupimus. Namque societatem quandam scholarem nos ducimus, cui et discipuli et parentes et magistri sollicitam praestant operam.