Qui simus

Gymnasium Caroli-Fridericianum cum esset vetustissima Manhemii schola, ad cultum urbanum augendum ornandumque semper magni momenti fuit. Nam plus trecentis annis gymnasium iam munere suo fungitur. Cuius dignitatis conscii ex animo mandatum paedagogicum, quod studia humaniora sequitur, defendimus atque tuemur,

ut adulescentes toto animo atque ingenio erudiantur atque educentur, tam consilio excolendo quam sensu musico augendo, tam gratia merenda quam pernicitate atque agilitate corporis exercenda.

Studio humaniorum litterarum freti linguarum classicarum et scientiarum physicarum et linguarum recentiorum institutiones ad hominis animum totum integra ratione formandum erudiendumque coniungumus.

Ceterum linguarum classicarum doctrina plurimum iuvat, ut intelligamus quae nationibus Europae sit communis hereditas; hac mente recens "gymnasium Europaeum" institutum est.

Domus Europaeae communis fundamentum maxima ex parte posuerunt litteris linguisque suis Romani Graecique antiqui. Illo enim aevo tam scientiarum (verbi gratia Mathematicae) quam rei publicae societatisque humanae instituendae exemplaria consilia cogitandique rationes viaeque repertae sunt, quibus - sive conscii eius rei sive nescii - etiam hodie regimur. Dum autem sequimur ea studia humaniora, quae totius Europae conexum semper praesentem habent, illis exemplaribus cognoscendis de eisque disceptando fundamentum amplum poni asserimus, ut per totam vitam cum fructu animum excolere novasque res addiscere valeamus. Sed ne communio Europaea quidem, quae hodie est, intellegi potest nisi radicibus cultus Europaei bene perceptis. Quae radices tam in artibus litterisque Europaeis quam in linguis a Latina derivatis in hunc usque diem manifestae apparent, neque in linguis Germanicis - ut in illa Anglica hodie praevalente, cuius et iuncturae sententiarum et copia verborum magna ex parte per imitationem linguae Latinae conformatae sunt. Ipsi cum simus titulo gymnasii Europaei insigniti, amplissimas Europae linguae studiis discipulorum offerimus, inter quos praeter linguam Anglicam hac aetate ubique gentium regnante Francogallicam (tertio loco) Hispanicamque (quarto loco) eligendas proponimus, quarum utraque maximi momenti ad indolem Europae pernoscendam est. Quae linguae Latinae iam primitiis delibatis facilius addiscuntur adiunctaeque Graecorum sermoni, qui iure "pulchrae matris Europae" cognomine honoratur, egregie iter pandunt ad maximam partem cultus animorum nobis communis. Simul conversationem hominum augent hominibusque variarum nationum conciliandis efficiunt, ut gentes Europaeae una ab altera optima quaeque discant. Unaquaeque enim linguarum ad suum quasi mundum aditum praebet.

Linguae Latinae studium cum primum linguarum peregrinarum apud nos suscipiatur, id adipiscimur ut, - praesertim institutione linguae Germanicae accedente - discipuli mature artis grammaticae doctrinis imbuantur vocabulorumque nexus indagare ipsique praesentire valeant. Lingua enim Latina quasi exemplar et specimen est, quo tam disiunctiones quam coniunctiones logicae exercentur in usumque transferuntur. Qua re omnibus gymnasii disciplinis fundamentum optimum praebet. Ceterum rationibus materiebusque docendi innovatis adiuti discipuli libenter suoque Marte Latine discunt. Institutio Latina in scholae nostrae gradibus minoribus rationes discendi tradit tam diuturno usu probatas quam nuper repertas, quibus discipuli suis consiliis atque viis discere valent.
In physicis id petimus, ut discipuli simul leges naturae experiantur et condiciones physicales, chymicas, biologicas vitae nostrae cotidianae percipiant. Cordi denique est nobis, ut discipulos adducamus ad technologias hodiernas et educemus ad usum eorum consultum.

Mathematica, quae est mentis humanae disciplina, fundamenta iacit et - longe ultra ipsius disciplinae mathematicae usum - rationes cogitandi conformat, quibus scientiae hodiernae funditus innituntur.