Quattuor linguae exterae - Gymnasium Europaeum

Ut iuvenibus, qui facile linguas discunt, amplum detur spatium, quo vires suas exerceant, gymnasium Caroli-Fridericianum cursum quattuor linguarum offert, quo quarta discatur Hispanica lingua.

Quae lingua, quae in commerciis inter gentes conciliandis magni momenti est, matri Latinae arcte coniuncta est., qua re et cursum classicum et linguarum recentiorum gymnasii nostri apte supplet. Cuius linguae institutionem gradu decimo inchoamus.

Discipuli autem, qui cursum classicum secuti sunt, quo primum Latina, deinde Anglica, denique Graeca linguae docentur, testimonium "Gymnasii Europaei" consequi possunt. Quo testimonio amplissima linguarum cognitio comprobatur, quo titulo idoneitatis facilius ad studia universitaria admitti et munera petere toto vitae cursu poterunt.

Ad illud autem testimonium obtinendum requiritur, ut a gradu octavo Graece, a decimo Hispanice doctus sis, necnon ut una saltem lingua classica alteraque recentior, et quidem necessario Hispanica, ultimo gymnasii biennio adoptentur. Secundum "edictum de gradibus coaequalium examineque maturitatis", quod ad omnes ultimi biennii discipulos pertinet, unius saltem linguae peritia scripto examine probanda est.

Qui linguam Hispanicam quarto loco elegerit, ne nimium temporis impendere cogatur, gradu decimo aut Latinam aut Anglicam "abicere" potest, quas tamen ambas sine exceptione ultimo biennio adoptare licet.

Plura de Gymnasio Europaeo proferuntur in edicto publico ministerii cultus, quod hanc rem spectat.

Cf. etiam linguam tertiam sero coeptam in cursu scientiarum naturalium.

 

Scriptum: 03.05.2010 MH