Skip to main content

Latine - Anglice - Graece

Multi gymnasii nostri discipuli optimis de causis etiam hodie cursum classicum sibi eligunt:

  • Primam gymnasii linguam proponimus Latinam,
  • lingae Anglicae institutionem ex scholis primariis producimus a classe 5,
  • cui postea gradu octavo lingua Graeca supervenit.

Linguae Anglicae pondus non infitias iri potest, quippe quae sit in negotiis inter gentes maximi momenti; qua de causa linguae Latinae institutio primis gradibus quattuor horis institutionis Anglicae singulis hebdomadis suppletur; quam ab ea scilicet facultate prosequimur, quae in scholis primariis praebetur.

Cursus classicus integrum aditum praebet ad cultum civilem et litterarium Europae. Illa res publica litterarum Europaea a Graecis multis vitae partibus (ut puta philosophia, scientia naturali, politica) tam firme conformata et instituta est, ut etiam hodie ea, quae cogitamus, penitus ex illis radicibus Graecis crescant. Termini etiam et vocabula harum scientiarum item maxime secunudm exempla Graeca exprimuntur, quo sequitur, ut etiam cogitationes et ipsi cogitandi modi ex hoc fonte hauriantur. In linguis classicis discendis has quoque radices vitae nostrae contemplamur et discutimus.

In "Gymnasio humanistico Europaeo" hic cursus lingua Hispanica a gradu decimo discenda suppleri potest. Alterutram linguarum priorum deinde "abicere" licet.