Latine - Anglice - Francogallice (- Hispanice)

Linguarum recentiorum cursus iis commodis, quae insititutio Latina praebet, duarum linguarum recentiorum cognitionem addit:

  • A lingua Latina incipimus, cui supervenit quattuor horarum institutio Anglicae linguae.
  • Linguae Anglicae institutio scholis primariis coepta continuatur.
  • Lingua Francogallica tertia gradu octavo adiungitur.

Francogallicus sermo vicinorum nostrorum, quibus plurimis negotiationum vinculis iungimur, magni in orbe terrarum ponderis est. Multae enim Africae partes, item Asiae non paucae gentes, eo utuntur, et in Europa occidentali ultra Francogalliae fines frequenter adhibetur. Qua re linguarum recentiorum multifaria cognitio tam in mercatura quam in studiis necessaria est.

Ceterum magni momenti in litteris Europaeis et est et fuit poesis Francogallica, cuius exempla permulti totius Europae scriptores venerati et secuti sunt. Qua re linguae Francogallicae cognitio optimum aditum praebet ad cultus Europaei amplissima patrimonia. Qua de causa linguae Europaeae progymnasma quoddam sunt studiorum humaniorum.

Quod progymnasma lingua Hispanica ultimis annis addiscenda ampliatur, quae vel latiorem agnitionem cultus et negotiorum Europae praebet. Sermo Hispanicus in omni orbe terrarum frequenter adhibetur et, ut filia matri Latinae arcte coniuncta, linguae Angilcae negotiorum inter gentis fere reginae auxiliatur, ut ea compages cursus recentiorum linguarum integretur.