Gymnasii Caroli-Fridericiani praecipua

Antiquissima urbis Manhemii schola haec est, quae humaniores iam semper coluit litteras. Discipuli eligunt unum ex quattuor cursibus studiorum, qui sunt classicus, linguarum recentiorum, physicus, Europaeus. His temporibus gymnasium nostrum a discipulis circiter septingentis et octoginta frequentatur, quos circa octoginta docent magistri.

Ut scholae fert mos et diuturna consuetudo, linguarum antiquarum, praesertim vero Latinae, maximum momentum est. Sed et linguarum recentiorum ac physicarum disciplinarum dignitas in curriculo scholae nostrae eminet. Praecipue nobis cordi est, ut musice educentur pueri adulescentesque nostri, qua re iunioribus optio datur, ut quinto sextoque gradu in classe symphoniaca doceantur.

Plurima ad disciplinas omnibus obeundas accedunt conventicula variis rebus dedita. Hoc modo etiam linguam Italicam, scilicet Latinae filiam, curiosorum studiis offerimus, neque raro adoptatur lingua Serica, cum propter se ipsam tum propter commercia quae colimus frequentia cum  scholis nobis consociatis.