Haec aliarum disciplinarum magistri de litteris Latinis autumant...

"In disciplina mathematica discipulos nostros ratiocinationibus concinnis argumentisque forma ordine explicatis assuefactis esse observamus. Una enim cum grammatica Latina animis categoriae inseruntur, quae in systema aliquod coalescunt. Nihilominus argumentorum varietate institutio tam perspicua et evidens redditur, ut a quinti gradus discipulis iam percipi possit."


Studiorum Rector Petrus Angstmann, Facultatis mathematicae physicaeque praeses

"Qui Latine Angliceque inde a quinto gradu didicerint, ii vix umquam postea in lingua Hispanica discenda laborare solent. Iterum iterumque animadverto, quanto usui discipulis tam vocabula quam grammatica, institutione Latina percepta, sint Quo magis eo incumbere possunt, ut usum linguae viva voce adhibendae percipiant."

Studiorum consiliaria Christina Marjanov, Disciplinae Hispanica procuratrix